Rozmiar: 15909 bajtów

CXVI.

1320, Februar 14. Reichenbach.

Die Herzöge Bernhard und Bolko (s. No. CVIII) versprechen dem Kloster gewisse Freiheiten und ihren Schutz.

In nomine domini amen. Ratio consulit, pietas ammonet et ad perpetuam principum cedit gloriam religiosos Christi famulos et loca ipsorum cum suis habitatoribus ita providere, ut quieta et illesa permaneant. Hac igitur consideratione commoti nos Bernhardus et Bulko, dei gratia duces Slezie et domini de Furstenberg, presenti privilegio notum facimus omnibus tam presentibus quam futuris, quod advertentes sollicite, quomodo progenitores nostri inconsiderate multipliciter monasterium Camentcz diversis subventionibus et donariis ultra debitum nonnumquam aggravarunt, licet abbates, qui pro tempore fuerint, et conventus, ubi solum fuit tolerabile, predecessoribus nostris ac nobis sponte et voluntarie talia ministrarunt, ubi ex hoc progenitoribus nostris insuper etiam nobis visum fuit multum, curiam nostram ex tali subventione posse instaurari. Nunc autem fidelium nostrorum declaratione ac etiam propria experientia luce clarius cognoscimus, quod, quanto amplius ex proventibus predicti monasterii nobis suffragatur, tanto bona nostra de die in diem defluunt. Hinc nostrorum fidelium consilio suffulti pro animarum salute progenitorum nostrorum simulque nostrarum ac successorum nostrorum in recompensam etiam dimissionis debiti pecuniarii magne estimationis in satisfactionem ac emendam gravaminum preteritorum cautionemque futurorum promittimus pro nobis nostrisque successoribus bona fide sine dolo, quod numquam monasterium prefatum per nos seu nostros officiales neque per obstagium neque per equorum nostrorum aut canum impositionem neque per venatores nostros in silvis et montanis suis occupabimus neque aliis subventionibus aut quocumque modo gravabimus ultra donum abbatis et sui conventus beneplacitum in quantum nobis nostrisque successoribus gratiam dei speramus profuturam et in factis nostris felices habere suceessus. Insuper ex singulari gratia recipimus bona et possessiones monasterii predicti in protectionem nostram specialem, constituentes nos eadem tamquam propria nostra a quibuscumque inpugnantibus tueri et defensare. Ut autem hec nostra donatio inviolabilis permanentie robur perpetuum obtineat, litteras istas sigillorum nostrorum appensione fecimus communire. Datum in Reychenbach anno domini M°. CCC vicesimo in die sancti Walentini martiris, presentibus hiis testibus: domino Hermanno de Reychenbach, Cunado de Wlock magistro curie nostre, Thimone de Ronaw, Girhardo de Libonove, Alexandro de Tresa, domino Merbotone de Hayn, Wlrico dicto Schoff, Grabissio de Banove, domino Titczkone nostre curie notario et aliis multis.

Wie No. CIV. mit dem in auffällig plumper Weise mittelst rothgrünseidener Schnur angehängten S. des Herzogs Bernhard mit Rücksiegel und dem kleinen Helmsiegel Herzog Bolko's an grünseidener Schnur. Angeführt bei Frömrich S. 62 mit kurzem Auszug.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów